locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione
Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in
conspectu eius castra ponetis super mare
dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt
in terra conclusit eos desertum
et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in
Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum
Dominus feceruntque ita
et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus
inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et
dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne
serviret nobis
iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto
curruum fuit et duces totius exercitus
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et
persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu
excelsa
cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium
reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus
Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra
Beelsephon
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel
oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde
clamaveruntque ad Dominum
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in
Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc
facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto
dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim
melius est servire eis quam mori in solitudine
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte
magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos
nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis
Israhel ut proficiscantur
tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et
divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per
siccum
ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et
glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus
et in equitibus illius
et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus
fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel
abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens
post tergum
stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat
nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto
noctis tempore accedere non valerent
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud
Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit
in siccum divisaque est aqua
et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat
enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis
equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens
Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis
interfecit exercitum eorum
et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum
dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat
pro eis contra nos
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut
revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est
primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis
occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites
cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare
ne unus quidem superfuit ex eis
filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et
aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu
Aegyptiorum
et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum
magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus
Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius